Страница:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/150

Материал из Викитеки — свободной библиотеки
Эта страница не требует вычитки



[XVIII. ОКСФОРДСКИЕ ПРОВИЗИИ]
PROVISIO FACTA APUD OXONIAM
(1258)

Provisum est quod de quolibet comitatu eligantur quatuor discreti et legales milites, qui, quolibet die ubi tenetur comitatus, conveniant ad audiendum omnes querelas de quibuscunque transgressionibus et injuriis quibuscunque personis illatis per vicecomites, ballivos, seu quoscunque alios, et ad faciendum tachiamenta quae ad dictas querelas pertinent usque ad primum adventum capitalis justitiarii in partes illas. Ita quod sufficientes capiant plegios a conquerente de prosequendo, et de eo de quo queritur, veniendo et juri parendo coram praefato justitiario in primo adventu suo. Et quod praedicti quatuor milites inrotulari faciant omnes praedictas querelas cum suis attachiamentis ordinate et serie, scilicet de quolibet hundredo separatim et per se. Ita quod praefatus justitiarius in primo adventu suo possit audire et terminare praefatas querelas sigillatim de quolibet hundredo. Et scire faciant vicecomiti quod venire faciant coram praefato justitiario in proximo adventu suo ad dies et loca quae eis scire faciet, omnes hundredarios et ballivos suos; ita quod quilibet hundredarius venire faciat omnes conquerentes et defendentes de balliva sua, successive, secundum quod praefatus justitiarius duxerit de praedicto hundredo placitare; et tot et tales tam milites quam alios liberos et legales homines de balliva sua per quos rei veritas melius convinci poterit, ita quod omnes simul et semel non vexentur, sed tot veniant quot possunt una die placitari et terminari.

Idem provisum est quod nullus miles de praedictis comitati bus, occasione acquietantiae quod non ponatur in juratis vel assi-