Страница:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/200

Материал из Викитеки — свободной библиотеки
Эта страница не требует вычитки


servitia sua contra regem vel filium ejus; item ballivi et ministri comitis Leycestriae qui vicinos depraedati sunt, et homicibia, incendia et mala alia procurarunt; — solvent quantum valet terra eorum per quinque annos; et si isti solvant redemptionem, rebabeant terras suas, ita quod, si terra vendi debeat, nullus eam habeat nisi ille qui eam tenet ex dono domini regis, si tantum velit dare quam quilibet communiter emens, et eisdem terminis; similiter si ad firmam debeat dari, nullus sit propinquior eo qui eam tenet ex dono domini regis, si tantum velit dare quam quilibet alius pro eo ad firmam velit dare, et eisdem terminis habeat; similiter satisfaciens pro tota terra habeat totam, pro medietate medietatem habeat, et pro tertia parte statim tertiam partem habeat. Quod si ultimo termino statuto redimens non satisfecerit, medietas terrae remanentis remaneat illis quibus terrae collatae sunt per dominum regem; liberum autem sit redimenti infra illum terminum vendere totum vel partem terrae secundum formam venditionis superius annotatam, et similiter ad firmam tradere.

13. Et si aliqui habeant nemora et velint vendere ad redemptionem suam, ille qui tenet eam ex dono domini regis habeat fidelem suum qui recipiat inde pecuniam, et exhaeredatus ille qui vendit silvam habeat unum de quo confidat; et isti duo recipientes solvant in conspectu illorum denarios, quos recipiunt do nemore, illis quibus debet dari redemptio.

14. Item comes de Ferrariis puniatur quantum valet terra sua per vii. annos, et milites et armigeri qui fuerunt praedones, et cum principalibus praedonibus in bellis et depraedationibus, si non habeant terras et habeant bona, solvant pro redemptione sua medietatem bonorum suorum, et inveniant fidejussionem competentem quod pacem regis et regni amodo conservabunt. Qui vero nihil habuerint veniant et jurent ad sancta Dei evangelia, et inveniant fidejussionem competentem quod pacem regis et regni amodo servabunt, et subeant satiafactionem comptentem et poenitentiam secundum judicium ecclesiae, exceptis bannitis quibus solus rex potest remittere.

15. Ceterum domini haeredum infra aetatem et in custodia existentium silvant pro eis; et, cum venerint haeredes ad legitimam aetatem, solvant redemptionem dominis eisdem terminis per tres vel per duos annos, quibus alii solverunt; ita quod domini terrae habeant custodias haeredum cum maritagiis usque ad legi-