Страница:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/194

Материал из Викитеки — свободной библиотеки
Эта страница не требует вычитки



XXIII. DICTUM DE KENILWORTH
(1266)

In Nomine Sauciae ct Individuae Trinitatis. Arnen. Ad honorem et gloriam omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti, et gloriosae et praecelsae Dei Genitricis Virginis Mariae et orouium beatorum quorum in terris meritis et intercessionibus gubernamur; sacrosanctae Catholicae atque Apostolicac Romanae Ecclesiae quae est omnium fidelium mater et magistra; sanctissimi patris et domini nostri Clementis ipsius universalis ecclesiae Summi Pontificis; ad honorem et bonum, prosperum, et pacificum statum Christianissimi principis domini Hcnrici regis Angliae illustris et totius regni et ecclesiae Auglicanae; nos vero W. Exoniensis, W. Bathoniensis et Wellensis, N. Wygornensis et R. Menevensis episcopi, Gilbertus de Clare comes Gloucestriae et Hertford, ct Hurnfridus dc Bolum comes Hcrford., P. Basset, Jobannes de Baillol, Roberlus Walraund, Alarius de la Suclie, Rogerus de Someri et Warinus de Bassingbourne, providendum super statum terrae nominatim super facto exhaeredatorum, habentes a domino rege praedicto ct ab aliis baronibus, consiliariis regni, et proceribus Angliae plenariam potestatem, secundum formam conscriptam in litteris publicis sigillis praedictorum regis et aliorum munitis; ea quidem gratia Divina favente providimus quae secundum juris et aequitatis semitas Dei beneplacito et paci regni putavimus convenire, nullius in hac parte, acceptantes personam, sed habentes prae oculis solum Deum, ante omnia igitur tanquam in conspectu Dei Omnipotentis facientes et ex ordine caput membris aptissime praemittentes:

1. Dicimus et providimus quod serenissimus princeps dominus Hcnricus rex Angliae illustris dominium suum, auctoritatem et regiam potestatem liabeat, plenarie obtineat, et libere exerceat sine cujuscunque impedimento vel contradictione per quam contra jura approbata ct leges ac regni consuetudines diu obtentas, dignitas regia offendatur; atque ab universis et singulis majoribus et minoribus ipsius regni hominibus, ipsi domino regi et mandatis ac praeceptis suis licitis plene obediatur et humi-