Страница:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/196

Материал из Викитеки — свободной библиотеки
Эта страница не требует вычитки


liter intendatur. Et omnes et singuli per brevia ad curiam domini regis justitiam petant et in justitia respondeant, sicut ante tempus hujus turbationis hactenus fieri consuevit.

2. Rogamus etiam ipsum dominum regem et ipsius pietati cum reverentia suademus, ut tales ad justitiam faciendam et reddendam proponat, qui non sua sed ea quae Dei et justitiae sunt quaerentes, subjectorum negotia secundum leges et consuetudines regni laudabiles recte componant, et ex hoc roboratum justitia reddant solium regiae majestatis.

3. Rogamus pariter et suademus eidem domino regi ut libertates ecclesiasticas, cartas libertatum et forestae, quas servare et custodire tenetur expresse et proprio juramento, plene custodiat et observet.

4. Provideat etiam dominus rex quod concessiones quas fecit hactenus, spontaneus non coactus, observentur, et alia necessaria quae per suos ex ejus beneplacito sunt excogitata, stabiliat duratura. Et etiam Anglicana ecclesia suis libertatibus et consuetudinibus, quas habuit et habere debuit ante tempus hujusmodi turbationis, plene restituatur et cis uti libere permittatur.

5. Dicimus et providemus ut praefatus dominus rex universis et singulis qui, ab initio praesentis turbationis regni et occasione ipsius usque ad hoc tempus, in ipsum vel in coronam regiam commiserunt injuriam quamlibet vel offensam, et qui ad pacem ipsius venerunt infra xl. dies post publicationem hujusmodi nostrae provisionis, omnino remittat et parcat; ita quod nullo modo nullaquo causa vel occasione propter hujusmodi praeteritas injurias vel offensas, in eosdem offensores ullam exercet ultionem; aut ipsis poenam vitae, membri, carceris, vel exilii aut pecuniae inferat vel vindictam; exceptis hiis qui in praesenti nostra provisione inferius continentur.

6. Dicimus etiam et providemus ut omnia loca, jura, res, et alia ad coronam regiam pertinentia, ipsi coronae et domino regi restituantur, per eos qui ea detinent occupata, nisi ostendant se illa per rationabilem warantiam ab ipso domino rege vel a suis antecessoribus possidere.

7. Dicimus etiam et providemus quod universa scripta, obligationes et instrumenta, quae praefatus dominus rex, vel dominus Edwardus ejus primogenitus, vel alii fudeles fecerint, seu exposuerint hactenus, occasione provisionum Oxoniae vel occasione turbationis in regno habitae, ad instantiam quondam Simonis de Monteforti, comitis Leycestriae, et suorum complicium, penitus adnihilentur et cassentur, et pro cassis et pro nullis